Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 157

Bibliographische Beschreibung

Handschriftentitel
Ordo missarum per annum
Entstehungszeit
saeculo XII
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 207
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-11790 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 157
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CLVII.
Frühere Signatur
Darmst. 2206

Zustand und Zusammensetzung

Zustand
Codex vel ignis calore vel humore in marginibus foliorum laesus est, qui hic illic etiamnum tanquam conglutinati firmiter cohaerent.

Schrift und Hände

splendide scriptus

Inhaltsangabe

  • Titel: Ordo missarum per annum Initio deest quaternio, si numeros saec. XV quaternionibus inscriptos spectas. Verum is completo codici originali postea demum additus fuisse videtur. Scilicet f. 110 ad Kal. Maias haec legitur adnotatio: "Eodem die Waburgis (sic), quere in prima pagina libri." Et f. 114v . "Nonas Iunii Bonefatii. quere in prima pagina libri." Quibus supplementa quaedam indicari videntur, quae cum codex denuo colligaretur, iam deerant.
    • Folio quod nunc primum est , sed nullo numero insignitum, rubro inscriptum est: "In quatuor temporibus quando ordines debent fieri. hoc ordine compleantur" etc. In eiusdem folii pagina altera nihil scriptum est nisi "Liber Sancti Petri ecclesie maioris Coloniensis" , manu recenti, quae eadem verba etiam in imo folio primo scripsit.
    • Fol. 1 . "Lectio sequentis paginae. Si vis scire unde constet" etc. de cyclis solaribus, qui in sequenti tabula ad invenienda festorum tempora scripti sunt ab a. 1091 ad a. 1595 .
    • Fol. 2 inc. Titel: Kalendarium admodum copiosum, in quo nulla dies sancti alicuius nomine caret; quod Leodiense potius esse quam Coloniense iam Hartzhemius perspexit, probaturque adscripta ad diem II Non. Sept. nota coaeva "Obiit Heinricus" , scil. Heinricus II Leodiensis, defunctus a. 1164 , qui eidem huic diei adscribitur in Necrologio S. Maximini ap Honth. Prodr. I p. 986 , cum vulgo d. II Non. Oct. obiisse tradatur.
    • Fol. 8 . inc. orationes vel preces sacerdotis ad officium missae se praeparantis: "Quando presb. se pectit, dicit" etc. Fol. 16v . est imago Christi in throno sedentis; f. 17 ubi ipse canon missae incipit; UD i. e. "Vere dignum" artificiose ornatum, eodemque modo f. 17 v. TE; f. 18 imago crucifixi inter S. Mariam et S. Iohannem positi.
    • Fol. 24 inc. Titel: Missale seu Officium de tempore et de sanctis et ob diversas causas; Romanum est, sed Leodium spectat f. 137 Officium S. Lamberti cum vigilia. Praeterea f. 129 Officium S. Arnulfi conf. ad d. XVII. Kal. Sept. ad partes nostras pertinet.
    • Inde a f. 186 sequuntur benedictiones variae, f. 190-203 benedictiones in missis per totum annum.

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 63-63 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-11790
PURL
https://nbn-resolving.org/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-11790
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht