Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 199

Bibliographische Beschreibung

Entstehungszeit
saec. XI ut videtur scriptus
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 63
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6209 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 199
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CXCIX.
Frühere Signatur
Darmst. 2623

Zustand und Zusammensetzung

Seiteneinrichtung
binis columnis

Schrift und Hände

littera minutissima diversorum librariorum manibus

Inhaltsangabe

  • Fol. 1-26 . Incipit: "Incipiunt Titel: Glose Lucani Expulsis regibus ob sui superbiam - calcantem id est contempnentem eos qui ibi servabant vallum quod putabat se ibi facilius transiturum quam in alio loco valli. Explicit opus Lucani." Quae in scholis Leodiensibus proposita esse videntur; excerpta damus infra App. XVIII.
  • Sequuntur f. 26 quaedam quae referenda sunt ad eum qui sequitur Commentarium in Macrobium: "Ordinem tractandi talem habet Macrobrius (sic) - verba somnii."
  • Fol. 26v-38v Titel: Commentarius in Macrobii librum de Somnio Scipionis Inscriptio omissa est negligentia miniatoris, qui et capitales litteras omisit; recentior manus scripsit "Macrobii." Initium est hoc: "Loco prologi premittit quedam que nisi prius exponendo solveret, somnii expositionem interrumpi oporteret." Finis in extremo folio 38 hic est: non esse te mortalem (II c. XII). Mors diversa dicitur esse secundum philosophos. Mors enim alia separatio, alia vitæ privatio, alia de non esse ad esse ( sic ) transitio. Alia de substantiali differentia ad aliam transitio. Mors separatio convenit tam animæ quam corpori, quia utrique separantur ab invicem. Mors vitæ privatio convenit corpori tantum, quia anima inmortalis est. Mors de esse ad non esse transitio propria est accidentium, nam substantia numquam transit ad non esse penitus. Mors id est de substantiali differentia ad aliam transitio sic de" Reliqua perierunt. Fol. 38 ad locum Macrobii II c. VII ° 15 haec annotata sunt: "Thebaidos] non de illis Thebis dicit Cathmi, sed de Thebea provintia, unde beati fuit Mauricii exercitus."
  • Fol. 39-58 Titel: Commentarius in Satiras Iuvenalis : "Materiam habet Iuvenalis et modum et intentionem communem omnibus satiricis. Materia satyricorum sunt vicia non singulariter alicuius determinate personæ, sed tocius populi communiter. Videndum quid sit et unde dicatur satyricus id est reprehensor. Dicitur autem satyra a satyra scutella quæ diversis ciborum ferculis repleta in sacrificiis deorum apponebatur. ita iste diversorum vicia reprehendit. - pertinet ad summum ducem remunerare milites faleris et ornamentis equorum. Torquibus id est aureis circulis quos ponebant in capitibus. Expliciunt Glosæ."
  • Fol. 58v-63v Titel: Commentarius in Satiras Persii : "Satiræ proprium est ut verba humiliter dicat. - Ergo poeta hoc dicit: Quantacumque avaro habundantia crescat, non saciatur. et sic infinitum cupiditatis desiderium extendit, ut qui eius avariciæ finem voluerit ponere, facilius videatur etiam silogismum Crisippi diffinire."
  • Sequuntur quaedam de origine vocis Satira: "S lancis - satira vocabatur." In utroque opere miniator nec titulos nec initiales litteras apposuit; recentiori manu initio scriptum est "Iuvenalis" et f. 58v . "Persii" ; alia in fine: "Expliciunt glosæ" , et: "Glose Lucani. Macrobii. Iuvenalis." Utriusque commentarii excerpta infra damus App. XIX. Quos in scholis, in Gallorum Germanorumque confiniis positis, Leodii fortasse, ortos esse existimo.

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 86-86 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6209
PURL
https://nbn-resolving.org/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6209
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht